라틴어 문장 검색

sed viribus ensis adactus transabiit costas et candida pectora rumpit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 13:8)
lateque vagatur Ensis, et a nullo revocatum est pectore ferrum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:25)
Nec deerat robur in enses Ire duci, iuguloque pati vel pectore letum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 7:18)
inde tenore pari gradibus sublimia celsis ducor ad intonsi candida templa dei, signa peregrinis ubi sunt alterna columnis, Belides et stricto barbarus ense pater, quaeque viri docto veteres cepere novique pectore, lecturis inspicienda patente quaerebam fratres, exceptis scilicet illis, quos suus optaret non genuisse pater.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 134)
Nunc sude, nunc duro contraria pectora conto Detrudit muris, et valli summa tenentes Amputat ense manus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:39)
rarus vacuis habitator in arvis monstrat Cyclopum ductas sudoribus arces, dat tamen haec iuvenum tercentum pectora, vulgus innumerum bello, quibus haud ammenta nec enses triste micant:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권61)
Omnium vulnera in pectore, quidam hostibus suis morte sua conmortui, omnium in manibus ensis, et relictae in voltibus minae, et in ipsa morte ira vivebat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM TARENTINUM 17:2)
Dixit et in pectus tum demum vulnera passum, qua patuit ferro, letalem condidit ensem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 34:1)
simul ense superbum Rhamnetem adgreditur, qui forte tapetibus altis exstructus toto proflabat pectore somnum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 11:10)
crudum ensem modo 'durum', alias 'crudelem'. et crates pectoris Donatus superfluam vult esse coniunctionem, ut 'et' sit epexegesis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 5072)
Aegaeon qualis, centum cui bracchia dicunt centenasque manus, quinquaginta oribus ignem pectoribusque arsisse, Iovis cum fulmina contra tot paribus streperet clipeis, tot stringeret enses:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 23:12)
utque superstantem pronumque in pectora sensit, erigit occulte ferrum vitaeque labantis relliquias tenues odio supplevit, et ensem iam laetus fati fraterno in corde reliquit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권304)
ferimus quae possumus arma, dextraque non omni munere nostra vacat, si mihi non valido torquentur pila lacerto, nec bellatoris terga premuntur equi, nec galea tegimur nec acuto cingimur ense, (his habilis telis quilibet esse potest), at tua prosequimur studioso pectore, Caesar, nomina, per titulos ingredimurque tuos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권9)
Tum vero Cytherea manu percussit utraque pectus et Aeneaden molitur condere nube, qua prius infesto Paris est ereptus Atridae et Diomedeos Aeneas fugerat enses.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 72:3)
forsan et accinctos lateri - sic ira ferebat - nudassent enses, meliusque hostilibus armis lugendus fratri, iuvenis Thebane, iaceres, ni rex, insolitum clamorem et pectore ab alto stridentes gemitus noctis miratus in umbris, movisset gressus, magnis cui sobria curis pendebat somno iam deteriore senectus, isque ubi progrediens numerosa luce per alta atria dimotis adverso limine claustris terribilem dictu faciem, lacera ora putresque sanguineo videt imbre genas:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권141)

SEARCH

MENU NAVIGATION